- MULCIBER
- MULCIBERciberis, idem qui Vulcanus. Ovid. Art. l. 2. v. 562,Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.Apud Ciceron. vero Tuscul. 2. legitur genitivus Mulcibri 2. declinationis 3. syllabarum: Iovisque numen Mulcibri adscivit manus. Etiam Mulcibero auferendi casu legas apud Martianum Capellam l. 6. Alii a mulcando, alii a mulcendo derivant. Prius placet Donato in illud Adelph. Act. 1. sc. 2. Omnem familiam mulcavit usque ad mortem. Multavit (lege Mulcavit) inquit, mutilavit, maceravit, mollivit atque dissolvit, unde Mulciber. Additur, a multando quasi Multiber. Sed putat Voss. in Etymolog. haec esse ab aliena manu. Nisi forte iam Donati aevô multare, et mulcare confundebant. Posteriorem vero opinionem sequitur Festus: Mulciber Vulcanus a mulcendo scilicet serro dictus est. Mulcere enim mollire, sive lenire est. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.